>>M. ANNAEI LVCANI BELLI CIVILIS LIBER QVINTVS
- Sic alterna duces bellorum uulnera passos
- in Macetum terras miscens aduersa secundis
- seruauit fortuna pares. Iam sparserat Haemo
- bruma niues gelidoque cadens Atiantis Olympo,
- instabatque dies qui dat noua nomina fastis
- quique colit primus ducentem tempora Ianum.
- Dum tamen emeriti remanet pars ultima iuris
- consul uterque uagos belli per munia patres
- elicit Epirum. Peregrina ac sordida sedes
- 10
- Romanos cepit proceres, secretaque rerum
- hospes in externis audiuit curia tectis.
- Nam quis castra uocet tot strictas iure securis,
- tot fasces? Docuit populos uenerabilis ordo,
- non Magni partes, sed Magnum in partibus esse.
- Vt primum maestum tenuere silentia coetum,
- Lentulus e celsa sublimis sede profatur:
- "Indole si dignum Latia, si sanguine prisco
- robur inest animis, non qua tellure coacti
- quamque procul tectis captae sedeamus ab urbis
- 20
- cernite, sed uestrae faciem cognoscite turbae
- cunctaque iussuri primum hoc decernite, patres,
- quod regnis populisque liquet, nos esse senatum.
- Nam uel Hyperboreae plaustrum glaciale sub Vrsae
- uel plaga qua torrens claususque uaporibus axis
- nec patitur noctes nec iniquos crescere soles,
- si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur
- imperiumque comes. Tarpeia sede perusta
- Gallorum facibus Veiosque habitante Camillo
- illic Roma fuit. Non unquam perdidit ordo
- 30
- mutato sua iura solo. Maerentia tecta
- Caesar habet uacuasque domos legesque silentis
- clausaque iustitio tristi fora; curia solos
- illa uidet patres, plena quos urbe fugauit.
- Ordine de tanto quisquis non exulat, hic est,
- ignaros scelerum longaque in pace quietos
- bellorum primus sparsit furor; omnia rursus
- membra loco redeunt. En totis uiribus orbis
- Hesperiam pensant superi: iacet hostis in undis
- obrutus Illyricis, Libyae squalentibus aruis
- 40
- Curio Caesarei cecidit pars magna senatus.
- Tollite signa, duces, fatorum inpellite cursum,
- spem uestram praestate deis, fortunaque tantos
- det uobis animos quantos fugientibus hostem
- causa dabat. Nostrum exhausto ius clauditur anno;
- uos quorum finem non est sensura potestas,
- consulite in medium, patres, Magnumque iubete
- esse ducem." Laeto nomen clamore senatus
- excipit et Magno fatum patriaeque suumque
- inposuit. Tunc in reges populosque merentis
- 50
- sparsus honor, pelagique potens Phoebeia donis
- exornata Rhodos gelidique inculta iuuentus
- Taygeti; famae ueteres laudantur Athenae,
- Massiliaeque suae donatur libera Phocis.
- Tunc Sadalam fortemque Cotyn fidumque per arma
- Deiotarum et gelidae dominum Bhascypolin orae
- conlaudant Libyamque iubent auctore senatu
- sceptrifero parere Iubae. Pro tristia fata!
- Et tibi, non fidae gentis dignissime regno,
- fortunae, Ptolemaee, pudor crimenque deorum
- 60
- cingere Pellaeo pressos diademate crinis
- permissum. Saeuum in populos, puer, accipis ensem,
- (atque utinam in populos); donata est regia Lagi.
- accessit Magni iugulus, regnumque sorori
- ereptum est soceroque nefas.
- Iam turba soluto
- arma petit coetu. Quae cum populique ducesque
- casibus incertis et caeca sorte pararent,
- solus in ancipites metuit descendere Martis
- Appius euentus finemque expromere rerum
- sollicitat superos multosque obducta per annos
- Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi.
- 70
- Hesperio tantum quantum summotus eoo,
- cardine Parnasos gemino petit aethera colle,
- mons Phoebo Bromioque sacer, cui numine mixto
- Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae.
- Hoc solum fluctu terras mergente cacumen
- eminuit pontoque fuit discrimen et astris.
- Tu quoque uix summam seductus ab aequore rupem
- extuleras unoque iugo, Parnasse, latebas.
- Vltor ibi expulsae, premeret cum uiscera partus,
- 80
- matris adhuc rudibus Paean Pythona sagittis
- explicuit, cum regna Themis tripodasque teneret.
- Vt uidit Paean uastos telluris hiatus
- diuinam spirare fidem uentosque loquaces
- exhalare solum, sacris se condidit antris
- incubuitque adyto: uates ibi factus Apollo.
- Quis latet hic superum? quod numen ab aethere pressum
- dignatur caecas inclusum habitare cauernas?
- Quis terram caeli patitur deus omnia cursus
- aeterni secreta tenens mundoque futuri
- 90
- conscius ac populis sese proferre paratus
- contactumque ferens hominis magnusque potensque,
- siue canit fatum, seu quod iubet ille canendo
- fit fatum? Forsan terris inserta regendis
- aere libratum uacuo quae sustinet orbem,
- totius pars magna Iouis Cirrhaea per antra
- exit et aetherio trahitur conexa Tonanti.
- Hoc ubi uirgineo conceptum est pectore numen,
- humanam feriens animam sonat oraque uatis
- soluit, ceu Siculus flammis urgentibus Aetnam
- 100
- undat apex, Campana fremens ceu saxa uaporat
- conditus Inarimes aeterna mole Typhoeus.
- Hoc tamen expositum cunctis nullique negatum
- numen ab humani solum se labe furoris
- uindicat. Haut illic tacito mala uota susurro
- concipiunt; nam fixa canens mutandaque nulli
- mortales optare uetat iustisque benignus
- saepe dedit sedem totas mutantibus urbes,
- ut Tyriis; dedit ille minas inpellere belli,
- ut Salaminiacum meminit mare; sustulit iras,
- 110
- telluris sterilis monstrato fine; resoluit
- aera tabificum. Non ullo saecula dono
- nostra carent maiore deum, quam Delphica sedes
- quod siluit, postquam reges timuere futura
- et superos uetuere loqui. Nec uoce negata
- Cirrhaeae maerent uates templique fruuntur
- iustitio. Nam si qua deus sub pectora uenit,
- numinis aut poena est mors immatura recepti
- aut pretium; quippe stimulo fluctuque furoris
- compages humana labat, pulsusque deorum
- 120
- concutiunt fragiles animas. Sic tempore longo
- immotos tripodas uastaeque silentia rupis
- Appius Hesperii scrutator ad ultima fati
- sollicitat. Iussus sedes laxare uerendas
- antistes pauidamque deis immittere uatem
- Castalios circum latices nemorumque recessus
- Phemonoen errore uagam curisque uacantem
- corripuit cogitque fores irrumpere templi.
- Limine terrifico metuens consistere Phoebas
- absterrere ducem noscendi ardore futura
- 130
- cassa fraude parat: "Quid spes, ait, improba ueri
- te, Romane, trahit? Muto Parnasos hiatu
- conticuit pressitque deum, seu spiritus istas
- destituit fauces mundique in deuia uersum
- duxit iter, seu, barbarica cum lampade Python
- arsit, in inmensas cineres abiere cauernas
- et Phoebi tenuere uiam, seu sponte deorum
- Cirrha silet farique sat est arcana futuri
- carmina longaeuae uobis conmissa Sibyllae,
- seu Paean solitus templis arcere nocentes,
- 140
- ora quibus soluat, nostro non inuenit aeuo.
- Virginei patuere doli, fecitque negatis
- numinibus metus ipse fidem. Tum torta priores
- stringit uitta comas, crinesque in terga solutos
- candida Phocaica conplectitur infula lauro.
- Haerentem dubiamque premens in templa sacerdos
- impulit. Illa pauens adyti penetrale remoti
- fatidicum prima templorum in parte resistit
- atque deum simulans sub pectore ficta quieto
- uerba refert, nullo confusae murmure uocis
- 150
- instinctam sacro mentem testata furore,
- haud aeque laesura ducem, cui falsa canebat,
- quam tripodas Phoebique fidem. Non rupta trementi
- uerba sono nec uox antri complere capacis
- sufficiens spatium nulloque horrore comarum
- excussae laurus immotaque culmina templi
- securumque nemus ueritam se credere Phoebo
- prodiderant. Sensit tripodas cessare furensque
- Appius: "Et nobis meritas dabis, inproba, poenas
- et superis, quos fingis, ait, nisi mergeris antris
- 160
- deque orbis trepidi tanto consulta tumultu
- desinis ipsa loqui." Tandem conterrita uirgo
- confugit ad tripodas uastisque adducta cauernis
- haesit et inuito concepit pectore numen,
- quod non exhaustae per tot iam saecula rupis
- spiritus ingessit uati, tandemque potitus
- pectore Cirrhaeo non umquam plenior artus
- Phoebados inrupit Paean mentemque priorem
- expulit atque hominem toto sibi cedere iussit
- pectore. Bacchatur demens aliena per antrum
- 170
- colla ferens uittasque dei Phoebeaque serta
- erectis discussa comis per inania templi
- ancipiti ceruice rotat spargitque uaganti
- obstantis tripodas magnoque exaestuat igne
- iratum te, Phoebe, ferens. Nec uerbere solo
- uteris et stimulos flammasque in uiscera mergis:
- accipit et frenos, nec tantum prodere uati
- quantum scire licet. Venit aetas omnis in unam
- congeriem, miserumque premunt tot saecula pectus.
- Tanta patet rerum series, atque omne futurum
- 180
- nititur in lucem, uocemque petentia fata
- luctantur; non prima dies, non ultima mundi,
- non modus Oceani, numerus non derat harenae.
- Talis in Euboico uates Cumana recessu
- indignata suum multis seruire furorem
- gentibus ex tanta fatorum strage superba
- excerpsit Romana manu; sic plena laborat
- Phemonoe Phoebo, dum te, consultor operti
- Castalia tellure dei, uix inuenit, Appi,
- inter fata diu quaerens tam magna latentem.
- Spumea tunc primum rabies uesana per ora
- 190
- effluit et gemitus et anhelo clara meatu
- murmura; tunc maestus uastis ululatus in antris,
- extremaeque sonant domita iam uirgine uoces:
- "Effugis ingentis tanti discriminis expers
- bellorum, Romane, minas solusque quietem
- Euboici uasta lateris conualle tenebis."
- Cetera subpressit faucesque obstruxit Apollo.
- Custodes tripodes fatorum arcanaque mundi
- tuque potens ueri, Paean, nullumque futuri
- 200
- a superis celate diem, suprema ruentis
- imperii caesosque duces et funera regum
- et tot in Hesperio conlapsas sanguine gentis
- cur aperire times? an nondum numina tantum
- decreuere nefas et adhuc dubitantibus astris
- Pompei damnare caput tot fata tenentur?
- Vindicis an gladii facinus poenasque furorum
- regnaque ad ultores iterum redeuntia Brutos
- ut peragat fortuna taces? Tunc pectore uatis
- inpactae cessere fores, expulsaque templis
- 210
- prosiluit; perstat rabies, nec cuncta locutae,
- quem non emisit, superest deus. Illa feroces
- torquet adhuc oculos totoque uagantia caelo
- lumina, nunc uultu pauido, nunc torua minaci:
- stat numquam facies; rubor igneus inficit ora
- liuentesque genas; nec qui solet esse timenti,
- terribilis sed pallor inest; nec fessa quiescunt
- corda, sed ut tumidus boreae post flamina pontus
- rauca gemit, sic muta leuant suspiria uatem.
- Dumque a luce sacra qua uidit fata refertur
- 220
- ad uulgare iubar, mediae uenere tenebrae:
- inmisit Stygiam Paean in uiscera Lethen,
- quae raperet secreta deum. Tum pectore uerum
- fugit, et ad Phoebi tripodas rediere futura;
- uixque refecta cadit. Nec te uicinia leti
- territat ambiguis frustratum sortibus, Appi;
- iure sed incerto mundi subsidere regnum
- Chalcidos Euboicae uana spe rapte parabas.
- Heu demens! nullum belli sentire fragorem,
- tot mundi caruisse malis, praestare deorum
- 230
- excepta quis Morte potest? Secreta tenebis
- litoris Euboici, memorando condite busto,
- qua maris angustat fauces saxosa Carystos
- et tumidis infesta colit qua numina Rhamnus,
- artatus rapido feruet qua gurgite pontus,
- Euripusque trahit cursum mutantibus undis
- Chalcidicas puppes ad iniquam classibus Aulin.
- Interea domitis Caesar remeabat Hiberis
- uictrices aquilas alium laturus in orbem,
- cum prope fatorum tantos per prospera cursus
- 240
- auertere dei. Nullo nam Marte subactus
- intra castrorum timuit tentoria ductor
- perdere successus scelerum, cum paene fideles
- per tot bella manus satiatae sanguine tandem
- destituere ducem, seu maesto classica paulum
- intermissa sono claususque et frigidus ensis
- expulerat belli furias, seu, praemia miles
- dum maiora petit, damnat causamque ducemque
- et scelere inbutos etiamnum uenditat enses.
- Haud magis expertus discrimine Caesar in ullo,
- 250
- quam non e stabili, tremulo sed culmine cuncta
- despiceret staretque super titubantia fultus.
- Tot raptis truncus manibus gladioque relictus
- paene suo, qui tot gentis in bella trahebat,
- scit non esse ducis strictos, sed militis, enses.
- Non pauidum iam murmur erat, nec pectore tecto
- ira latens; nam quae dubias constringere mentes
- causa solet, dum quisque pauet, quibus ipse timorist,
- seque putat solum regnorum iniusta grauari,
- haut retinet. Quippe ipsa metus exsoluerat audax
- 260
- turba suos: quicquid multis peccatur inultum est.
- Effudere minas: "Liceat discedere, Caesar,
- a rabie scelerum. Quaeris terraque marique
- his ferrum iugulis, animasque effundere uiles
- quolibet hoste paras: partem tibi Gallia nostri
- eripuit, partem duris Hispania bellis,
- pars iacet Hesperia; totoque exercitus orbe
- te uincente perit. Terris fudisse cruorem
- quid iuuat arctois Rhodano Rhenoque subactis?
- Tot mihi pro bellis bellum ciuile dedisti.
- 270
- Cepimus expulso patriae cum tecta senatu,
- quos hominum uel quos licuit spoliare deorum?
- Imus in omne nefas manibus ferroque nocentes,
- paupertate pii. Finis quis quaeritur armis?
- Quid satis est, si Roma parum est? Iam respice canos
- inualidasque manus et inanis cerne lacertos.
- Vsus abit uitae, bellis consumpsimus aeuum.
- Ad mortem dimitte senes. En inproba uota:
- non duro liceat morientia caespite membra
- ponere, non anima galeam fugiente ferire
- 280
- atque oculos morti clausuram quaerere dextram,
- coniugis inlabi lacrimis, unique paratum
- scire rogum. Liceat morbis finire senectam;
- sit praeter gladios aliquod sub Caesare fatum.
- Quid uelut ignaros, ad quae portenta paremur,
- spe trahis? Vsque adeo soli ciuilibus armis
- nescimus, cuius sceleris sit maxima merces?
- Nil actum est bellis, si nondum conperit istas
- omnia posse manus. Nec fas nec uincula iuris
- hoc audere uetant. Rheni mihi Caesar in undis
- 290
- dux erat, hic socius. Facinus quos inquinat aequat.
- Adde quod ingrato meritorum iudice uirtus
- nostra perit: quidquid gerimus fortuna uocatur.
- Nos fatum sciat esse suum. Licet omne deorum
- obsequium speres, irato milite, Caesar,
- pax erit." Haec fatus totis discurrere castris
- coeperat infestoque ducem deposcere uultu.
- Sic eat, o superi, quando pietasque fidesque
- destituunt moresque malos sperare relictum est:
- finem ciuili faciat discordia bello.
- 300
- Quem non ille ducem potuit terrere tumultus!
- Fata sed in praeceps solitus demittere Caesar
- fortunamque suam per summa pericula gaudens
- exercere uenit nec, dum desaeuiat ira,
- exspectat; medios properat temptare furores.
- Non illis urbes spoliandaque templa negasset
- Tarpeiamque Iouis sedem matresque senatus
- passurasque infanda nurus. Vult omnia certe
- a se saeua peti, uult praemia Martis amari,
- militis indomiti tantum mens sana timetur.
- 310
- Non pudet, heu, Caesar, soli tibi bella placere
- iam manibus damnata suis? Hos ante pigebit
- sanguinis? His ferri graue ius erit? Ipse per omne
- fasque nefasque rues? Lassare et disce sine armis
- posse pati, liceat scelerum tibi ponere finem.
- Saeue, quid insequeris? quid iam nolentibus instas?
- Bellum te ciuile fugit. Stetit aggere fulti
- caespitis intrepidus uultum meruitque timeri
- non metuens atque haec ira dictante profatur:
- "Qui modo in absentem uultu dextraque furebas,
- 320
- miles, habes nudum promptumque ad uulnera pectus.
- Hic fuge, si belli finis placet ense relicto.
- Detegit inbelles animas nil fortiter ausa
- seditio tantumque fugam meditata iuuentus
- ac ducis inuicti rebus lassata secundis.
- Vadite meque meis ad bella relinquite fatis.
- Inuenient haec arma manus, uobisque repulsis
- tot reddet Fortuna uiros quot tela uacabunt
- Anne fugam Magni tanta cum classe secuntur
- Hesperiae gentes, nobis uictoria turbam
- 330
- non dabit, inpulsi tantum quae praemia belli
- auferat et uestri rapta mercede laboris
- lauriferos nullo comitetur uulnere currus?
- Vos despecta, senes, exhaustaque sanguine turba
- cernetis nostros iam plebs Romana triumphos.
- Caesaris an cursus uestrae sentire putatis
- damnum posse fugae? Veluti si cuncta minentur
- flumina, quos miscent pelago, subducere fontes,
- non magis ablatis umquam descenderit aequor,
- quam nunc crescit, aquis. An uos momenta putatis
- 340
- ulla dedisse mihi? Numquam si cura deorum
- se premet ut uestrae morti uestraeque saluti
- fata uacent; procerum motus haec cuncta secuntur.
- Humanum paucis uiuit genus. Orbis Hiberi
- horror et arctoi nostro sub nomine miles,
- Pompeio certe fugeres duce. Fortis in armis
- Caesareis Labienus erat; nunc transfuga uilis
- cum duce praelato terras atque aequora lustrat.
- Nec melior mihi uestra fides, si bella nec hoste
- nec duce me geritis. Quisquis mea signa relinquens
- 350
- non Pompeianis tradit sua partibus arma,
- hic numquam uult esse meus. Sunt ista profecto
- curae castra deis, qui me committere tantis
- non nisi mutato uoluerunt milite bellis.
- Heu, quantum Fortuna umeris iam pondere fessis
- amolitur onus! Sperantis omnia dextras
- exarmare datur, quibus hic non sufficit orbis.
- Iam certe mihi bella geram; discedite castris,
- tradite nostra uiris ignaui signa Quintes.
- At paucos, quibus haec rabies auctoribus arsit,
- 360
- non Caesar, sed poena tenet. Procumbite terra
- infidumque caput feriendaque tendite colla.
- Et tu, quo solo stabunt iam robore castra,
- tiro rudis, specta poenas et disce ferire,
- disce mori." Tremuit saeua sub uoce minantis
- uulgus iners unumque caput tam magna iuuentus
- priuatum factura timet, uelut ensibus ipsis
- imperet inuito moturus milite ferrum.
- Ipse pauet, ne tela sibi dextraeque negentur
- ad scelus hoc, Caesar; uicit patientia saeui
- 370
- spem ducis, et iugulos, non tantum praestitit ensis.
- Nil magis adsuetas sceleri quam perdere mentis
- atque perire tenet. Tam diri foederis ictu
- parta quies, poenaque redit placata iuuentus.
- Brundisium decimis iubet hanc attingere castris
- et cunctas reuocare rates, quas auius Hydrus
- antiquosque Taras secretaque litora Leucae,
- quas recipit Salpina palus et subdita sipus
- montibus, Ausoniam qua torquens frugifer oram
- Delmatico boreae Calabroque obnoxius austro
- 380
- Apulus Adriacas exit Garganus in undas.
- Ipse petit trepidam tutus sine milite Romam
- iam doctam seruire togae populoque precanti
- scilicet indulgens summum dictator honorem
- contigit et laetos fecit se consule fastos.
- Namque omnis uoces, per quas iam tempore tanto
- mentimur dominis, haec primum repperit aetas,
- qua sibi ne ferri ius ullum Caesar abesset,
- Ausonias uoluit gladiis miscere secures.
- Addidit et fasces aquilis et nomen inane
- 390
- imperii rapiens signauit tempora digna
- maesta nota; nam quo melius Pharsalicus annus
- consule notus erit? Fingit solemnia Campus
- et non admissae dirimit suffragia plebis
- decantatque tribus et uana uersat in urna.
- Nec caelum seruare licet: tonat augure surdo,
- et laetae iurantur aues bubone sinistro.
- Inde perit primum quondam ueneranda potestas
- iuris inops; careat tantum ne nomine tempus,
- menstruus in fastus distinguit saecula consul.
- 400
- Nec non Iliacae numen quod praesidet Albae,
- haud meritum Latio sollemnia sacra subacto
- uidit flammifera confectas nocte Latinas.
- Inde rapit cursus et quae piger Apulus arua
- deseruit rastris et inerti tradidit herbae,
- ocior et caeli flammis et tigride feta
- transcurrit curuique tenens Minoia tecta
- Brundisii clausas uentis brumalibus undas
- inuenit et pauidas hiberno sidere classes.
- Turpe duci uisum, rapiendi tempora belli
- 410
- in segnes exisse moras portuque teneri,
- dum pateat tutum uel non felicibus aequor.
- Expertes animos pelagi sic robore conplet:
- "Fortius hiberni flatus caelumque fretumque,
- cum cepere, tenent, quam quos incumbere certos
- perfida nubiferi uetat inconstantia ueris.
- Nec maris anfractus lustrandaque litora nobis,
- sed recti fluctus soloque aquilone secandi.
- Hic utinam summi curuet carchesia mali
- incumbatque ferens et Graia ad moenia perflet,
- 420
- ne Pompeiani Phaeacum e littore toto
- languida iactatis conprendant carbasa remis.
- Rumpite quae retinent felices uincula proras;
- iamdudum nubes et saeuas perdimus undas."
- Sidera prima poli Phoebo labente sub undas
- exierant, et luna suas iam fecerat umbras,
- cum pariter soluere ratis totosque rudentes
- laxauere sinus et flexo nauita cornu
- obliquat laeuo pede carbasa summaque pandens
- sipara uelorum perituras colligit auras.
- 430
- Vt primum leuior propellere lintea uentus
- incipit exiguumque tument, mox reddita malo
- in mediam cecidere ratem, terraque relicta
- non ualet ipsa sequi puppes, quae uexerat, aura.
- Aequora lenta iacent, alto torpore ligatae
- pigrius immotis haesere paludibus undae.
- Sic stat iners Scythicas astringens Bosporus undas,
- cum glacie retinente fretum non inpulit Hister,
- inmensumque gelu tegitur mare; conprimit unda,
- deprendit quascumque rates, nec peruia uelis
- 440
- aequora frangit eques, fluctuque latente sonantem
- orbita migrantis scindit Maeotida Bessi.
- Saeua quies pelagi maestoque ignaua profundo
- stagna iacentis aquae, ueluti deserta rigente
- aequora natura cessant, Pontusque uetustas
- oblitus seruare uices non commeat aestu,
- non horrore tremit, non solis imagine uibrat.
- Casibus innumeris fixae patuere carinae.
- lllinc infestae classes et inertia tonsis
- aequora moturae, grauis hinc languore profundi
- 450
- obsessis uentura fames. Noua uota timori
- sunt inuenta nouo, fluctus nimiasque precari
- uentorum uires, dum se torpentibus unda
- excutiat stagnis et sit mare. Nubila nusquam
- undarumque minae; caelo languente fretoque
- naufragii spes omnis abit. Sed nocte fugata
- laesum nube dies iubar extulit imaque sensim
- concussit pelagi mouitque Ceraunia nautis.
- Inde rapi coepere rates atque aequora classem
- curua sequi, quae iam uento fluctuque secundo
- 460
- lapsa Palaestinas uncis confixit harenas.
- Prima duces uidit iunctis consistere castris
- tellus, quam uolucer Genusus, quam mollior Apsus
- circumeunt ripis. Apso gestare carinas
- causa palus, leni quam fallens egerit unda,
- at Genusum nunc sole niues, nunc imbre solutae
- praecipitant; neuter longo se gurgite lassat,
- sed minimum terrae uicino littore nouit.
- Hoc fortuna loco tantae duo nomina famae
- conposuit miserique fuit spes inrita mundi,
- 470
- posse duces parua campi statione diremptos
- admotum damnare nefas; nam cernere uultus
- et uoces audire datur, multosque per annos
- dilectus tibi, Magne, socer post pignora tanta
- sanguinis infausti, sobolem mortemque nepotum,
- te nisi Niliaca propius non uidit harena.
- Caesaris attonitam miscenda ad proelia mentem
- ferre moras scelerum partes iussere relictae.
- Ductor erat cunctis audax Antonius armis,
- iam tum ciuili meditatus Leucada bello.
- 480
- Illum saepe minis Caesar precibusque morantem
- euocat: "O mundi tantorum causa laborum,
- quid superos et fata tenes? Sunt cetera cursu
- acta meo, summam rapti per prospera belli
- te poscit fortuna manum. Non rupta uadosis
- Syrtibus incerto Libye nos diuidit aestu.
- Numquid inexperto tua credimus arma profundo,
- inque nouos traheris casus? Ignaue, uenire
- te Caesar, non ire iubet. Prior ipse per hostes
- percussi medias alieni iuris harenas:
- 490
- tu mea castra times? Pereuntia tempora fati
- conqueror, in uentos inpendo uota fretumque;
- ne retine dubium cupientis ire per aequor;
- si bene nota mihi est, ad Caesaris arma iuuentus
- naufragio uenisse uolet. Iam uoce doloris
- utendum est: non ex aequo diuisimus orbem;
- Epirum Caesarque tenet totusque senatus,
- Ausoniam tu solus habes." His terque quaterque
- uocibus excitum postquam cessare uidebat,
- dum se desse deis ac non sibi numina credit,
- 500
- sponte per incautas audet temptare latebras,
- quod iussi timuere fretum temeraria prono
- expertus cessisse deo fluctusque uerendos
- classibus exigua sperat superare carina.
- Soluerat armorum fessas nox languida curas,
- parua quies miseris, in quorum pectora somno
- dat uires fortuna minor; iam castra silebant,
- tertia iam uigiles commouerat hora secundos;
- Caesar sollicito per uasta silentia gressu
- uix famulis audenda parat, cunctisque relictis
- 510
- sola placet Fortuna comes. Tentoria postquam
- egressus uigilum somno cedentia membra
- transiluit, questus tacite quod fallere posset,
- litora curua legit primisque inuenit in undis
- rupibus exesis haerentem fune carinam.
- Rectorem dominumque ratis secura tenebat
- haud procul inde domus, non ullo robore fulta,
- sed sterili iunco cannaque intexta palustri
- et latus inuersa nudum munita phaselo.
- Haec Caesar bis terque manu quassantia tectum
- 520
- limina commouit. Molli consurgit Amyclas,
- quem dabat alga, toro. "Quisnam mea naufragus, inquit,
- tecta petit? Aut quem nostrae Fortuna coegit
- auxilium sperare casae?" Sic fatus ab alto
- aggere iam tepidae sublato fune fauillae
- scintillam tenuem commotos pauit in ignes
- securus belli; praedam ciuilibus armis
- scit non esse casas. O uitae tuta facultas
- pauperis angustique lares! o munera nondum
- intellecta deum! Quibus hoc contingere templis
- 530
- aut potuit muris nullo trepidare tumultu
- Caesarea pulsante manu? Tunc poste recluso
- dux ait: "Expecta uotis maiora modestis
- spesque tuas laxa, iuuenis: si iussa secutus
- me uehis Hesperiam, non ultra cuncta carinae
- debebis manibusque inopem duxisse senectam.
- Ne cessa praebere deo tua fata uolenti
- angustos opibus subitis inplere penates."
- Sic fatur, quamquam plebeio tectus amictu,
- indocilis priuata loqui. Tum pauper Amyclas:
- 540
- "Multa quidem prohibent nocturno credere ponto;
- nam sol non rutilas deduxit in aequora nubes
- concordesque tulit radios: noton altera Phoebi,
- altera pars borean diducta luce uocabat.
- Orbe quoque exhaustus medio languensque recessit
- spectantis oculos infirmo lumine passus;
- lunaque non gracili surrexit lucida cornu
- aut orbis medii puros exesa recessus,
- nec duxit recto tenuata cacumina cornu
- uentorumque nota rubuit, tum lurida pallens
- 550
- ora tulit uultu sub nubem tristis ituro.
- Sed mihi nec motus nemorum nec litoris ictus
- nec placet incertus, qui prouocet aequora, delphin,
- aut siccum quod mergus amat, quodque ausa uolare
- ardea sublimis pinnae confisa natanti,
- quodque caput spargens undis, uelut occupet imbrem,
- instabili gressu metitur litora cornix.
- Sed si magnarum poscunt discrimina rerum,
- haud dubitem praebere manus: uel litora tangam
- iussa, uel hoc potius pelagus flatusque negabunt."
- 560
- Haec fatur soluensque ratem dat carbasa uentis,
- ad quorum motus non solum lapsa per altum
- aera dispersos traxere cadentia sulcos
- sidera, sed summis etiam quae fixa tenentur
- astra polis, sunt uisa quati. Niger inficit horror
- terga maris, longo per multa uolumina tractu
- aestuat unda minax flatusque incerta futuri
- turbida testantur conceptos aequora uentos.
- Tunc rector trepidae fatur ratis: "Aspice, saeuum
- quanta paret pelagus; zephyros intendat an austros,
- 570
- incertum est: puppim dubius ferit undique pontus.
- Nubibus et caelo notus est; si murmura ponti
- consulimus, cori ueniet mare. Gurgite tanto
- nec ratis Hesperias tanget nec naufragus oras.
- Desperare uiam et uetitos conuertere cursus
- sola salus. Liceat uexata litora puppi
- prendere, nec longe nimium sit proxima tellus."
- Fisus cuncta sibi cessura pericula Caesar
- "Sperne minas, inquit, pelagi uentoque furenti
- trade sinum. Italiam si caelo auctore recusas,
- 580
- me pete. Sola tibi causa est haec iusta timoris
- uectorem non nosse tuum, quem numina numquam
- destituunt, de quo male tunc Fortuna meretur,
- cum post uota uenit Medias perrumpe procellas,
- tutela secure mea. Caeli iste fretique,
- non puppis nostrae, labor est: hanc Caesare pressam
- a fluctu defendet onus. Nec longa furori
- uentorum saeuo dabitur mora: proderit undis
- ista ratis. Ne flecte manum, fuge proxima uelis
- litora: tunc Calabro portu te crede potitum,
- 590
- cum iam non poterit puppi nostraeque saluti
- altera terra dari. Quid tanta strage paretur,
- ignoras: quaerit pelagi caelique tumultu
- quod praestet fortuna mihi." Non plura locuto
- auulsit laceros percussa puppe rudentis
- turbo rapax fragilemque super uolitantia malum
- uela tulit; sonuit uictis conpagibus alnus.
- Inde ruunt toto concita pericula mundo.
- Primus ab Oceano caput exeris Atlanteo,
- Core, mouens aestus; iam te tollente furebat
- 600
- pontus et in scopulos totas erexerat undas:
- occurrit gelidus boreas pelagusque retundit,
- et dubium pendet, uento cui concidat, aequor.
- Sed Scythici uicit rabies aquilonis et undas
- torsit et abstrusas penitus uada fecit harenas.
- Nec perfert pontum boreas ad saxa suumque
- in fluctus cori frangit mare motaque possunt
- aequora subductis etiam concurrere uentis.
- Non euri cessasse minas, non imbribus atrum
- Aeolii iacuisse notum sub carcere saxi
- 610
- crediderim, cunctos solita de parte ruentis
- defendisse suas uiolento turbine terras,
- sic pelagus mansisse loco. Nam parua procellis
- aequora rapta ferunt; Aegeas transit in undas
- Tyrrhenum, sonat Ionio uagus Adria ponto.
- A quoties frustra pulsatos aequore montis
- obruit illa dies! Quam celsa cacumina pessum
- tellus uicta dedit! Non illo litore surgunt
- tam ualidi fluctus alioque ex orbe uoluti
- a magno uenere mari, mundumque coercens
- 620
- monstriferos agit unda sinus. Sic rector Olympi
- cuspide fraterna lassatum in saecula fulmen
- adiuuit, regnoque accessit terra secundo,
- cum mare conuoluit gentes, cum litora Tethys
- noluit ulla pati caelo contenta teneri.
- Tunc quoque tanta maris moles creuisset in astra,
- ni superum rector pressisset nubibus undas.
- Non caeli nox illa fuit: latet obsitus aer
- infernae pallore domus nimbisque grauatus
- deprimitur, fluctusque in nubibus accipit imbrem.
- 630
- Lux etiam metuenda perit, nec fulgora currunt
- clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer.
- Tunc superum conuexa tremunt, atque arduus axis
- insonuit motaque poli compage laborat.
- Extimuit natura chaos; rupisse uidentur
- concordes elementa moras, rursusque redire
- nox manes mixtura deis. Spes una salutis
- quod tanta mundi nondum periere ruina.
- Quantum Leucadio placidus de uertice pontus
- despicitur, tantum nautae uidere trementes
- 640
- fluctibus e summis praeceps mare, cumque tumentes
- rursus hiant undae, uix eminet aequore malus.
- Nubila tanguntur uelis et terra carina.
- Nam pelagus, qua parte sedet, non celat harenas
- exhaustum in cumulos, omnisque in fluctibus unda est.
- Artis opem uicere metus, nescitque magister
- quam frangat, cui cedat aquae. Discordia ponti
- succurrit miseris, fluctusque euertere puppim
- non ualet in fluctum: uictum latus unda repellens
- erigit, atque omni surgit ratis ardua uento.
- 650
- Non humilem Sasona uadis, non litora curuae
- Thessaliae saxosa pauent oraeque malignos
- Ambraciae portus: scopulosa Ceraunia nautae
- summa timent. Credit iam digna pericula Caesar
- fatis esse suis. "Tantusne euertere, dixit,
- me superis labor est, parua quem puppe sedentem
- tam magno petiere mari? Si gloria leti
- est pelago donata mei bellisque negamur,
- intrepidus, quamcumque datis mihi, numina, mortem
- accipiam. Licet ingentes abruperit actus
- 660
- festinata dies fatis, sat magna peregi:
- arctoas domui gentes, inimica subegi
- arma metu, uidit Magnum mihi Roma secundum,
- iussa plebe tuli fasces per bella negatos;
- nulla meis aberit titulis Romana potestas:
- nesciet hoc quisquam, nisi tu, quae sola meorum
- conscia uotorum es, me, quamuis plenus honorum
- et dictator eam Stygias et consul ad umbras,
- priuatum, Fortuna, mori. Mihi funere nullo
- est opus, o Superi; lacerum retinete cadauer
- 670
- fluctibus in mediis, desint mihi busta rogusque,
- dum metuar semper terraque expecter ab omni"
- Haec fatum decimus, dictu mirabile, fluctus
- inualida cum puppe leuat nec rursus ab alto
- aggere deiecit pelagi, sed pertulit unda,
- scruposisque angusta uacant ubi litora saxis,
- inposuit terrae. Pariter tot regna, tot urbes
- fortunamque suam tacta tellure recepit.
- Sed non tam remeans Caesar iam luce propinqua,
- quam tacita sua castra fuga comitesque fefellit.
- 680
- Circumfusa duci fleuit gemituque suorum
- et non ingratis incessit turba querellis.
- "Quo te, dure, tulit uirtus temeraria, Caesar?
- aut quae nos uiles animas in fata relinquens
- inuitis spargenda dabas tua membra procellis?
- Cum tot in hac anima populorum uita salusque
- pendeat et tantus caput hoc sibi fecerit orbis,
- saeuitia est uoluisse mori. Nullusne tuorum
- emeruit comitum, fatis non posse superstes
- esse tuis? Cum te raperet mare, corpora segnis
- 690
- nostra sopor tenuit. Pudet heu! Tibi causa petendae
- haec fuit Hesperiae, uisum est quod mittere quemquam
- tam saeuo crudele mari? Sors ultima rerum
- in dubios casus et prona pericula mortis
- praecipitare solet: mundi iam summa tenentem
- permisisse mari tantum! Quid numina lassas?
- Sufficit ad fatum belli fauor iste laborque
- fortunae, quod te nostris inpegit harenis?
- Hine usus placuere deum, non rector ut orbis
- nec dominus rerum, sed felix naufragus esses?
- 700
- Talia iactantis discussa nocte serenus
- oppressit cum sole dies, fessumque tumentes
- conposuit pelagus uentis patientibus undas.
- Nec non Hesperii lassatum fluctibus aequor
- ut uidere duces, purumque insurgere caelo
- fracturum pelagus borean, soluere carinas
- quas uentus doctaeque pari moderamine dextrae
- permixtas habuere diu, latumque per aequor,
- ut terrestre, coit consertis puppibus agmen.
- Sed nox saeua modum uenti uelique tenorem
- 710
- eripuit nautis excussitque ordine puppes.
- Strymona sic gelidum bruma pellente relinquunt
- poturae te, Nile, grues primoque uolatu
- effingunt uarias casu monstrante figuras;
- mox ubi percussit tensas notus altior alas,
- confusos temere inmixtae glomerantur in orbes,
- et turbata perit dispersis litera pinnis.
- Cum primum redeunte die uiolentior aer
- puppibus incubuit Phoebo concitus ortu
- praetereunt frustra temptati litora Lissi
- 720
- Nymphaeumque tenent; nudas aquilonibus undas
- succedens boreae iam portum fecerat auster.
- Vndique conlatis in robur Caesaris armis
- summa uidens duri Magnus discrimina Martis
- iam castris instare suis seponere tutum
- coniugii decreuit onus Lesboque remotam
- te procul a saeui strepitu, Cornelia, belli
- occulere. Heu quantum mentes dominatur in aequas
- iusta Venus! Dubium trepidumque ad proelia, Magne,
- te quoque fecit amor; quod nolles stare sub ictu
- 730
- fortunae, quo mundus erat Romanaque fata,
- coniunx sola fuit. Mentem iam uerba paratam
- destituunt, blandaeque iuuat uentura trahentem
- indulgere morae, tempus subducere fatis.
- Nocte sub extrema pulso torpore quietis,
- dum fouet amplexu grauidum Cornelia curis
- pectus et auersi petit oscula grata mariti,
- umentis mirata genas percussaque caeco
- uulnere non audet flentem deprendere Magnum.
- Ille gemens: "Non nunc uita mihi dulcior, inquit,
- 740
- cum taedet uitae, laeto sed tempore, coniunx,
- uenit maesta dies et quam nimiumque parumque
- distulimus; iam totus adest in proelia Caesar.
- Cedendum est bellis; quorum tibi tuta latebra
- Lesbos erit. Desiste preces temptare, negaui
- iam mihi. Non longos a me patiere recessus;
- praecipites aderunt casus; properante ruina
- summa cadunt. Satis est audisse pericula Magni;
- meque tuus decepit amor, ciuilia bella
- si spectare potes; nam me iam Marte parato
- 750
- securos cepisse pudet cum coniuge somnos
- eque tuo, quatiunt miserum cum classica mundum,
- surrexisse sinu. Vereor ciuilibus armis
- Pompeium nullo tristem committere damno.
- Tutior interea populis et tutior omni
- rege late, positamque procul fortuna mariti
- non tota te mole premat. Si numina nostras
- impulerint acies, maneat pars optima Magni,
- sitque mihi, si fata premant uictorque cruentus,
- quo fugisse uelim." Vix tantum infirma dolorem
- 760
- cepit, et attonito cesserunt pectore sensus.
- Tandem uox maestas potuit proferre querellas:
- "Nil mihi de fatis thalami superisque relictum est,
- Magne, queri: nostros non rumpit funus amores
- nec diri fax summa rogi, sed sorte frequenti
- plebeiaque nimis careo dimissa marito.
- Hostis ad aduentum rumpamus foedera taedae,
- placemus socerum. Sic est tibi cognita, Magne,
- nostra fides? Credisne aliquid mihi tutius esse
- quam tibi? Non olim casu pendemus ab uno
- 770
- Fulminibus me, saeue, iubes tantaeque ruinae
- absentem praestare caput? Secura uidetur
- sors tibi, cum facias, etiamnum uota, perisse?
- Vt nolim seruire malis, sed morte parata
- te sequar ad manes: feriat dum maesta remotas
- fama procul terras, uiuam tibi nempe superstes.
- Adde quod adsuescis fatis tantumque dolorem,
- crudelis, me ferre doces. Ignosce fatenti:
- posse pati timeo. Quod si sunt uota deisque
- audior, euentus rerum sciet ultima coniunx.
- 780
- Sollicitam rupes iam te uictore tenebunt,
- et puppim, quae fata feret tam laeta, timebo.
- Nec soluent audita metus mihi prospera bella,
- cum uacuis proiecta locis a Caesare possim
- uel fugiente capi. Notescent litora clari
- nominis exilio, positaque ibi coniuge Magni
- quis Mytilenaeas poterit nescire latebras?
- Hoc precor extremum, si nil tibi uicta relinquent
- tutius arma fuga, cum te commiseris undis,
- quolibet infaustam potius deflecte carinam:
- 790
- litoribus quaerere meis." Sic fata relictis
- exiluit stratis amens tormentaque nulla
- uult differre mora. Non maesti pectora Magni
- sustinet amplexa duci, non colla tenere,
- extremusque perit tam longi fructus amoris.
- Praecipitantque suos luctus, [neuterque recedens
- sustinuit dixisse: "uale» ]; uitamque per omnem
- nulla fuit tam maesta dies; nam cetera damna
- durata iam mente malis firmaque tulerunt.
- Labitur infelix manibusque excepta suorum
- 800
- fertur ad aequoreas ac se prosternit harenas
- littoraque ipsa tenet tandemque inlata carinaest.
- Non sic inieiix patriam portusque reliquit
- Hesperios, saeui premerent cum Caesaris arma.
- Fida comes Magni uadit duce sola relicto
- Pompeiumque fugit. Quae nox tibi proxima uenit
- insomnis! Viduo tum primum frigida lecto,
- atque insueta quies uni, nudumque marito
- non haerente latus. Somno quam saepe grauata
- deceptis uacuum manibus conplexa cubile est
- 810
- [atque oblita fugae quaesiuit nocte maritum]!
- Nam quamuis flamma tacitas urente medullas
- non iuuat in toto corpus iactare cubili
- seruatur pars illa tori. Caruisse timebat
- Pompeio; sed non Superi tam laeta parabant:
- instabat, miserae Magnum quae redderet, hora.