>>M. ANNAEI LVCANI BELLI CIVILIS LIBER SEXTVS
- Postquam castra duces, pugnae iam mente, propinquis
- inposuere jugis admotaque comminus arma
- parque suum uidere dei, capere omnia Caesar
- moenia Graiorum spernit Martemque secundum
- iam nisi de genero fatis debere recusat.
- Funestam mundo uotis petit omnibus horam,
- in casus quae cuncta ferat; placet alea fati
- alterutrum mersura caput. Ter collibus omnis
- explicuit turmas et signa minantia pugnam,
- 10
- testatus numquam Latiae se desse ruinae.
- Vt uidet ad nullos exciri posse tumultus
- in pugnam generum, sed clauso fidere uallo,
- signa mouet tectusque uia dumosa per arua
- Dyrrachii praeceps rapiendas tendit ad arcis.
- Hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus,
- quemque uocat collem Taulantius incola Petram,
- insedit castris Ephyreaque moenia seruat,
- defendens tutam uel solis turribus urbem.
- Non opus hanc ueterum nec moles structa tuetur
- 20
- humanusque labor, facilis, licet ardua tollat,
- cedere uel bellis uel cuncta mouentibus annis;
- sed munimen habet nullo quassabile ferro
- naturam sedemque loci; nam clausa profundo
- undique praecipiti scopulisque uomentibus aequor
- exiguo debet, quod non est insula, colli.
- Terribiles ratibus sustentant moenia cautes,
- Ioniumque furens, rabido cum tollitur anstro,
- templa domosque quatit spumatque in culmina pontus.
- Hic auidam belli rapuit spes inproba mentem
- 30
- Caesaris, ut uastis diffusum collibus hostem
- cingeret ignarum ducto procul aggere ualli.
- Metatur terras oculis, nec caespite tantum
- contentus fragili subitos attollere muros,
- ingentis cautes auulsaque saxa metallis
- Graiorumque domos direptaque moenia transfert.
- Extruitur quod non aries inpellere saeuus,
- quod non ulla queat uolenti machina belli;
- franguntur montes planumque per ardua Caesar
- ducit opus: pandit fossas turritaque summis
- 40
- disponit castella iugis, magnoque recessu
- amplexus fines, saltus, nemorosaque tesqua
- et siluas, uastaque feras indagine claudit.
- Non desunt campi, non desunt pabula Magno,
- castraque Caesareo circumdatus aggere mutat.
- Flumina tot cursus illic exorta fatigant,
- illic mersa suos, operumque ut summa reuisat,
- defessus Caesar mediis intermanet agris.
- Nunc uetus Iliacos attollat fabula muros
- adscribatque deis; fragili circumdata testa
- 50
- moenia mirentur refugi Babylonia Parthi:
- en quantum Tigris, quantum celer ambit Orontes,
- Assyriis quantum populis telluris eoae
- sufficit in regnum, subitum bellique tumultu
- raptum clausit opus. Tanti periere labores;
- tot potuere manus aut iungere Seston Abydo
- ingestoque solo Phrixeum elidere pontum
- aut Pelopis latis Ephyren abrumpere regnis
- et ratibus longae flexus donare Maleae
- aut aliquem mundi, quamuis natura negasset,
- 60
- in melius mutare locum. Coit area belli:
- hic alitur sanguis terras fluxurus in omnis,
- hic et Thessalicae clades Libycaeque tenentur;
- aestuat angusta rabies ciuilis harena.
- Prima quidem surgens operum structura fefellit
- Pompeium, ueluti mediae qui tutus in aruis
- Sicaniae rabidum nescit latrare Pelorum,
- aut uaga cum Tethys Rutupinaque litora feruent,
- unda Caledonios fallit turbata Britannos.
- Vt primum uasto saeptas uidet aggere terras,
- 70
- ipse quoque a tuta deducens agmina Petra
- diuersis spargit tumulis, ut Caesaris arma
- laxet et effuso claudentem milite tendat,
- ac tantum saepti uallo sibi uindicat agi,
- parua Mycenaeae quantum sacrata Dianae
- distat ab excelsa nemoralis Aricia Roma,
- quoque modo terrae praelapsus moenia Thybris
- in mare descendit, si nusquam torqueat amnem.
- Classica nulla sonant iniussaque tela uagantur,
- et fit saepe nefas iaculum temptante lacerto.
- 80
- Maior cura ducis miscendis abstrahit armis:
- Pompeium exhaustae praebenda ad gramina terrae,
- quae currens obtriuit eques; gradibusque citatis
- ungula frondentem discussit cornea campum.
- Belliger attonsis sonipes defessus in aruis,
- aduectos cum plena ferant praesepia culmos,
- ore nouas poscens moribundus labitur herbas
- et tremulo medios abrumpit poplite gyros.
- Corpora dum soluit tabes et digerit artus,
- traxit iners caelum fluidae contagia pestis
- 90
- obscuram in nubem. Tali spiramine Nesis
- emittit Stygium nebulosis aera saxis,
- antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant.
- Inde labant populi, caeloque paratior unda
- omne pati uirus durauit uiscera caeno.
- Iam riget atra cutis distentaque lumina rumpit,
- igneaque in uultus et sacro feruida morbo
- pestis abit, fessumque caput se ferre recusat.
- Iam magis atque magis praeceps agit omnia fatum,
- nec medii dirimunt morbi uitamque necemque,
- 100
- sed languor cum morte uenit, turbaque cadentum
- aucta lues, dum mixta iacent incondita uiuis
- corpora; nam miseros ultra tentoria ciues
- spargere funus erat. Tamen hos minuere labores
- a tergo pelagus pulsusque aquilonibus aer
- litoraque et plenae peregrina messe carinae.
- At liber terrae spatiosis collibus hostis
- aere non pigro nec inertibus angitur undis,
- sed patitur saeuam, ueluti circumdatus arta
- obsidione, famem. Nondum turgentibus altam
- 110
- in segetem culmis cernit miserabile uulgus
- in pecudum cecidisse cibos et carpere dumos
- et foliis spoliare nemus letumque minantis
- uellere ab ignotis dubias radicibus herbas;
- quae mollire queunt flamma, quae frangere morsu
- quaeque per abrasas utero demittere fauces,
- plurimaque humanis ante hoc incognita mensis
- diripiens miles saturum tamen obsidet hostem.
Vt primum libuit ruptis euadere claustris
- Pompeio cunctasque sibi permittere terras,
- 120
- non obscura petit latebrosae tempora noctis
- et raptum furto soceri cessantibus armis
- dedignatur iter: latis exire ruinis
- quaerit et inpulso turres confringere uallo
- perque omnis gladios et qua uia caede paranda est.
- Opportuna tamen ualli pars uisa propinqui,
- qua Minuci castella uacant et confraga densis
- arboribus dumeta tegunt. Hic puluere nullo
- proditus agmen agit subitusque in moenia uenit.
- Tot simul e campis Latiae fulsere uolucres,
- 130
- tot cecinere tubae. Ne quid uictoria ferro
- deberet, pauor attonitos confecerat hostes.
- Quod solum valuit uirtus, iacuere perempti,
- debuerant quo stare loco; qui uulnera ferrent,
- jam derant, et nimbus agens tot tela peribat.
- Tum piceos uoluunt immissae lampades ignes,
- tum quassae nutant turres lapsumque minantur.
- Roboris impacti crebros uomit agger ad ictus.
- Iam Pompeianae celsi super ardua ualli
- exierant aquilae, iam mundi iura patebant:
- 140
- quem non mille simul turmis nec Caesare toto
- auferret Fortuna locum, uictoribus unus
- eripuit uetuitque capi seque arma tenente
- ac nondum strato Magnum uicisse negauit.
- Scaeua uiro nomen; castrorum in plebe merebat
- ante feras Rhodani gentes; ibi sanguine multo
- promotus Latiam longo gerit ordine uitem;
- pronus ad omne nefas et qui nesciret, in armis
- quam magnum uirtus crimen ciuilibus esset.
- Hic ubi quaerentis socios iam Marte relicto
- 150
- tuta fugae cernit: "Quo uos pauor, inquit, adegit
- impius et cunctis ignotus Caesaris armis?
- [O famuli turpes, seruum pecus, absque cruore]
- terga datis morti? Cumulo uos desse uirorum
- non pudet et bustis interque cadauera quaeri?
- non ira saltem, iuuenes, pietate remota
- stabitis? E cunctis, per quos erumperet hostis,
- nos sumus electi. Non paruo sanguine Magni
- iste dies ierit. Peterem felicior umbras
- Caesaris in uultu; testem hunc Fortuna negauit:
- 160
- Pompeio laudante cadam. Confringite tela
- pectoris impulsu iugulisque retundite ferrum.
- Iam longinqua petit puluis sonitusque ruinae,
- securasque fragor concussit Caesaris aures.
- Vicimus, o socii; ueniet qui uindicet arces,
- dum morimur." Mouit tantum uox illa furorem
- quantum non primo succendunt classica tantu,
- mirantesque uirum atque auidi spectare sequuntur
- scituri iuuenes, numero deprensa locoque
- an plus quam mortem uirtus daret. Ille ruenti
- 170
- aggere consistit primumque cadauera plenis
- turribus euoluit subeuntisque obruit hostis
- corporibus; totaeque uiro dant tela ruinae
- roboraque et moles, hosti seque ipse minatur.
- Nunc sude, nunc duro contraria pectora conto
- detrudit muris et ualli summa tenentis
- amputat ense manus; caput obterit ossaque saxo
- ac male defensum fragili compage cerebrum
- dissipat; alterius flamma crinesque genasque
- succendit; strident oculis ardentibus ignes.
- 180
- Vt primum cumulo crescente cadauera murum
- admouere solo, non segnior extulit illum
- saltus et in medias iecit super arma cateruas,
- quam per summa rapit celerem uenabula pardum.
- Tunc densos inter cuneos compressus et omni
- uallatus bello uincit, quem respicit, hostem.
- Iamque hebes et crasso non asper sanguine mucro
- [percussum Scaeuae frangit, non uulnerat hostem];
- perdidit ensis opus, frangit sine uulnere membra.
- Illum tota premit moles, illum omnia tela.
- 190
- Nulla fuit non certa manus, non lancea felix,
- parque nouum Fortuna uidet concurrere, bellum
- atque uirum. Fortis crebris sonat ictibus umbo,
- et galeae fragmenta cauae conpressa perurunt
- tempora, nec quidquam nudis uitalibus obstat
- iam praeter stantis in summis ossibus hastas.
- Quid nunc, uaesani, iaculis leuibusue sagittis
- perditis haesuros numquam uitalibus ictus?
- Hunc aut tortilibus uibrata phalarica neruis
- obruat aut uasti muralia pondera saxi;
- 200
- hunc aries ferro ballistaque limite torta
- promoueat. Stat non fragilis pro Caesare murus
- Pompeiumque tenet; iam pectora non tegit armis,
- ac veritus credi clipeo laeuaque uacasse
- aut culpa uixisse sua, tot uulnera belli
- solus obit densamque ferens in pectore siluam
- iam gradibus fessis, in quem cadat, eligit hostem.
- [Par pelagi monstris, Libyeae sic belua terrae,]
- sic Libycus densis elephans obpressus ab armis
- omne repercussum squalenti missile tergo
- 210
- frangit et haerentis mota cute discutit hastas;
- uiscera tuta latent penitus, citraque cruorem
- confixae stant tela ferae; tot facta sagittis,
- tot iaculis unam non explent uulnera mortem.
- Dictaea procul ecce manu Gortynis harundo
- tenditur in Scaeuam, quae uoto certior omni
- in caput atque oculi Iaeuum descendit in orbem.
- Ille moras ferri neruorum et uincula rumpit
- adfixam uellens oculo pendente sagittam
- intrepidus telumque suo cum lumine calcat.
- 220
- Pannonis haud aliter post ictum saeuior ursa,
- cum iaculum parua Libys amentauit habena,
- se rotat in uulnus telumque irata receptum
- impetit et secum fugientem cirtumit hastam.
- Perdiderat uultum rabies; stetit imbre cruento
- informis facie. Laetus fragor aethera pulsat
- uictorum; maiora uiris e sanguine paruo
- gaudia non faceret conspectum in Caesare uulnus.
- Ille tegens alta suppressum mente furorem
- mitis et a uultu penitus uirtute remota
- 230
- "Parcite", ait "ciues; procul hinc auertite ferrum,
- conlatura meae nil sunt iam uulnera morti:
- non eget ingestis, sed uulsis pectore telis.
- Tollite et in Magni uiuentem ponite castris;
- hoc uestro praestate duci; sit Scaeua relicti
- Caesaris exemplum potius quam mortis honestae."
- Credidit infelix simulatis uocibus Aulus
- nec uidit recto gladium mucrone trementem
- membraque captiui pariter laturus et arma
- fulmineum mediis excepit faucibus ensem.
- 240
- Incaluit uirtus atque una caede refectus
- "Soluat" ait "poenas, Scaeuam quicumque subactum
- sperauit; pacem gladio si quaerit ab isto
- Magnus, adorato summittat Caesare signa.
- An similem uestri segnemque ad fata putatis?
- Pompei uobis minor est causaeque senatus
- quam mihi mortis amor." Simul haec effatur, et altus
- Caesareas puluis testatur adesse cohortes.
- Dedecus hic belli Magno crimenque remisit,
- ne solum totae fugerent te, Scaeua, cateruae.
- 250
- Subducto qui Marte ruis: nam sanguine fuso
- uires pugna dabat. Labentem turba suorum
- excipit atque umeris defectum inponere gaudet.
- Ac uelut inclusum perfosso in pectore numen
- et uiuam magnae speciem Virtutis adorant
- telaque confixis certant euellere membris
- exornantque deos ac nudum pectore Martem
- armis, Scaeua, tuis, felix hoc nomine famae,
- si tibi durus Hiber aut si tibi terga dedisset.
- Cantaber exiguis aut longis Teutonus armis.
- 260
- Non tu bellorum spoliis ornare Tonantis
- templa potes, non tu laetis ululare triumphis.
- Infelix, quanta dominum uirtute parasti!
Non magis hac Magnus castrorum parte repulsus
- intra claustra piger dilato Marte quieuit,
- quam mare lassatur, cum se tollentibus euris
- frangentem fluctus scopulum ferit aut latus alti
- montis adest seramque sibi parat unda ruinam.
- Hinc uicina petens placido castella profundo
- incursu gemini Martis rapit armaque late
- 270
- spargit et effuso laxat tentoria campo,
- mutandaeque iuuat permissa licentia terrae.
- Sic pleno Padus ore tumens super aggere tutas
- excurrit ripas et totos concutit agros,
- succubuit si qua tellus cumuloque furentem
- undarum non passa ruit, tunc flumine toto
- transit et ignotos aperit sibi gurgite campos;
- illos terra fugit dominos, his rura colonis
- accedunt donante Pado. Vix proelia Caesar
- senserat, elatus specula quae prodidit ignis:
- 280
- inuenit inpulsos presso iam puluere muros,
- frigidaque ut ueteris deprendit signa ruinae;
- accendit pax ipsa loci mouitque furorem
- Pompeiana quies et uicto Caesare somnus.
- Ire uel in clades properat, dum gaudia turbet.
- Torquato ruit inde minax, qui Caesaris arma
- segnius haud uidit quam malo nauta tremente
- omnia subducit Circaeae uela procellae,
- agminaque interius muro breuiore recepit,
- densius ut parua disponeret arma corona.
- 290
- Transierat primi Caesar munimina uaili
- cum super e totis immisit collibus arma
- effuditque acies obsaeptum Magnus in hostem.
- Non sic Hennaeis habitans in uallibus horret
- Enceladum, spirante noto, cum tota cauernas
- egerit et torrens in campos defluit Aetna,
- Caesaris ut miles, glomerato puluere uictus
- ante aciem, caeci trepidus sub nube timoris,
- hostibus occurrit fugiens inque ipsa pauendo
- fata ruit. Totus mitti ciuilibus armis
- 300
- usque uel in pacem potuit cruor: ipse furentis
- dux tenuit gladios. Felix ac libera legum,
- Roma, fores iurisque tui, uicisset in illo
- si tibi Sulla loco. Dolet heu semperque dolebit
- quod scelerum, Caesar, prodest tibi summa tuorum,
- cum genero pugnasse pio. Pro tristia fata!
- Non Uticae Libye clades, Hispania Mundae
- flesset et infando pollutus sanguine Nilus
- nobilius Phario gestasset rege cadauer,
- nec Iuba Marmaricas nudus pressisset harenas
- 310
- Poenorumque umbras placasset sanguine fuso
- Scipio, nec sancto caruisset uita Catone.
- Vltimus esse dies potuit tibi, Roma, malorum,
- exire e mediis potuit Pharsalia fatis.
- Deserit auerso possessam numine sedem
- Caesar et Emathias lacero petit agmine terras.
- Arma secuturum soceri quacumque fugasset
- temptauere suo comites deuertere Magnum
- hortatu, patrias sedes atque hoste carentem
- Ausoniam peteret. "Numquam me Caesaris" inquit
- 320
- "exemplo reddam patria, numquamque uidebit
- me nisi dimisso redeuntem milite Roma.
- Hesperiam potui motu surgente tenere,
- si uellem patriis aciem committere templis
- ac medio pugnare foro. Dum bella relegem,
- extremum Scythici transcendam frigoris orbem
- ardentesque plagas. Victor tibi, Roma, quietem
- eripiam, qui, ne premerent te proelia, fugi?
- A potius, ne quid bello patiaris in isto,
- te Caesar putet esse suam." Sic fatus in ortus
- 330
- Phoebeos condixit iter terraeque secutus
- deuia, qua uastos aperit Candauia saltus,
- contigit Emathiam, bello quam fata parabant.
Thessaliam, qua parte diem brumalibus horis
- attollit Titan, rupes Ossaea coercet;
- cum per summa poli Phoebum trahit altior aestas,
- Pelion opponit radiis nascentibus umbras;
- et medios ignes caeli rapidique Leonis
- solstitiale caput nemorosus summouet Othrys.
- Excipit aduersos zephyros et iapyga Pindus
- 340
- et maturato praecidit uespere lucem;
- nec metuens imi borean habitator Olympi
- lucentem totis ignorat noctibus Arcton.
- Hos inter montis, media qui ualle premuntur,
- perpetuis quondam latuere paludibus agri,
- flumina dum campi retinent nec peruia Tempe
- dant aditus pelagi stagnumque inplentihus unus
- crescere cursus erat. Postquam discessit Olympo
- Herculea grauis Ossa manu subitaeque ruinam
- sensit aquae Nereus, melius mansura sub undis
- 350
- Emathis aequorei regnum Pharsalos Achillis
- eminet et, prima Rhoeteia litora pinu
- quae tetigit, Phylace Pteleosque et Dorion ira
- flebile Pieridum, Trachin pretioque nefandae
- lampados Herculeis fortis Meliboea pharetris
- atque olim Larisa potens, ubi nobile quondam
- nunc super Argos arant ueteres ubi fabula Thebas
- monstrat Echionias, ubi quondam Pentheos exul
- colla caputque ferens supremo tradidit igni
- questa, quod hoc solum nato rapuisset, Agaue.
- 360
- Ergo abrupta palus multos discessit in amnes.
- Purus in occasus, parui sed gurgitis, Aeas
- Ionio fluit inde mari, nec fortior undis
- labitur auectae pater Isidis et tuus, Oeneu,
- paene gener erassis oblimat Echinadas undis,
- et Meleagream maculatus sanguine Nessi
- Euenos Calydona secat. Ferit amne citato
- Maliacas Spercheos aquas, et flumine puro
- inrigat Amphrysos famulantis pascua Phoebi,
- quique nec umentis nebulas nec rore madentem
- 370
- aera nec tenues uentos suspirat, Anauros,
- et quisquis pelago per se non cognitus amnis
- Peneo donauit aquas. It gurgite rapto
- Apidanos numquamque celer, nisi mixtus, Enipeus.
- Accipit Asopos cursus Phoenixque Melasque.
- Solus, in alterius nomen cum uenerit undae,
- defendit Titaresos aquas lapsusque superne
- gurgite Penei pro siccis utitur aruis;
- hunc fama est Stygiis manare paludibus amnem
- et capitis memorem fluuii contagia uilis
- 380
- nolle pati superumque sibi seruare timorem.
- Ut primum emissis patuerunt amnibus arua,
- pinguis Bebrycio discessit uomere sulcus;
- mox Lelegum dextra pressum descendit aratrum;
- Aeolidae Dolopesque solum fregere coloni
- et Magnetes equis, Minyae gens cognita remis.
- Illic semiferos Ixionidas Centauros
- feta Pelethroniis nubes effudit in antris:
- aspera te Pholoes frangentem, Monyche, saxa,
- teque sub Oetaeo torquentem uertice uulsas,
- 390
- Rhoete ferox, quas uix boreas inuerteret, ornos,
- hospes et Alcidae magni, Phole, teque per amnem
- improbe Lernaeas uector passure sagittas,
- teque, senex Chiron, gelido qui sidere fulgens
- impetis Haemonio maiorem Scorpion arcu.
- Hac tellure feri micuerunt semina Martis.
- Primus ab aequorea percussis cuspide saxis
- Thessalicus sonipes, bellis feralibus omen,
- exiluit, primus chalybem frenosque momordit
- spumauitque nouis Lapithae domitoris habenis.
- 400
- Prima fretum scindens Pagasaeo litore pinus
- terrenum ignotas hominem proiecit in undas.
- Primus Thessalicae rector telluris Ionos
- in formam calidae percussit pondera massae,
- fudit et argentum flammis aurumque moneta
- fregit et inmensis coxit fornacibus aera.
- Illic quod populos scelerata impegit in arma,
- diuitias numerare datum est. Hinc maxima serpens
- descendit Python Cirrhaeaque fluxit in arua,
- unde et Thessalicae ueniunt ad Pythia laurus.
- 410
- Impius hinc prolem superis immisit Aloeus,
- inseruit celsis prope se cum Pelion astris
- sideribusque uias incurrens abstulit Ossa.
Hac ubi damnata fatis tellure locarunt
- castra duces, cunctos belli praesaga futuri
- mens agitat, summique grauem discriminis horam
- aduentare palam est, propius iam fata moueri.
- Degeneres trepidant animi peioraque uersant;
- ad dubios pauci praesumpto robore casus
- spemque metumque ferunt. Turbae sed mixtus inerti
- 420
- Sextus erat, Magno proles non digna parente,
- qui mox Scyllaeis exul grassatus in undis
- polluit aequoreos Siculus pirata triumphos.
- Qui stimulante metu fati praenoscere cursus
- impatiensque morae uenturisque omnibus aeger
- non tripodas Deli, non Pythia consulit antra
- nec quaesisse libet, primis quid frugibus altrix
- aere Iouis Dodona sonet, quis noscere fibra
- fata queat quis prodat aues, quis fulgura caeli
- seruet et Assyria scrutetur sidera cura,
- 430
- aut si quid tacitum, sed fas erat. Ille supernis
- detestanda deis saeuorum arcana magorum
- nouerat et tristis sacris feralibus aras,
- umbrarum Ditisque fidem, miseroque liquebat
- scire parum superos. Vanum saeuumque furorem
- adiuuat ipse locus uicinaque moenia castris
- Haemonidum, ficti quas nulla licentia monstri
- transierit, quarum quidquid non creditur ars est.
- Thessala quin etiam tellus herbasque nocentes
- rupibus ingenuit sensuraque saxa canentes
- 440
- arcanum ferale magos. Ibi plurima surgunt
- uim factura deis, et terris hospita Colchis
- legit in Haemoniis, quas non aduexerat, herbas.
- Impia tot populis, tot surdas gentibus aures
- caelicolum dirae conuertunt carmina gentis.
- Vna per aethorios exit uox illa recessus
- uerbaque ad inuitum perfert cogentia numen,
- quod non cura poli caelique uolubilis umquam
- auocat. Infandum tetigit cum sidera murmur
- tunc Babylon Persea licet secretaque Memphis
- 450
- omne uetustorum soluat penetrale magorum,
- abducet superos alienis Thessalis aris.
- Carmine Thessalidum dura in praecordia fluxit
- non fatis addictus amor, flammisque seueri
- inlicitis arsere senes. Nec noxia tantum
- pocula proficiunt aut cum turgentia suco
- frontis amaturae subducunt pignora fetae:
- mens hausti nulla sanie polluta ueneni
- excantata perit. Quos non concordia mixti
- alligat ulla tori blandaeque potentia formae,
- 460
- traxerunt torti magica uertigine fili.
- Cessauere uices rerum, dilataque longa
- haesit nocte dies; legi non paruit aether,
- torpuit et praeceps audito carmine mundus,
- axibus et rapidis impulsos Iuppiter urgens
- miratur non ire polos. Nunc omnia complent
- imbribus et calido praeducunt nubila Phoebo
- et tonat ignaro caelum Ioue; uocibus isdem
- umentis late nebulas nimbosque solutis
- excussere comis. Ventis cessantibus aequor
- 470
- intumuit; rursus uetitum sentire procellas
- conticuit turbante noto, puppimque ferentes
- in uentum tumuere sinus. De rupe pependit
- abscisa fixus torrens, amnisque cucurrit
- non qua pronus erat. Nilum non extulit aestas;
- Maeander direxit aquas, Rhodanumque morantem
- praecipitauit Arar. Summisso uertice montes
- explicuere iugum; nubes suspexit Olympus,
- solibus et nullis Scythicae, cum bruma rigeret,
- dimaduere niues. Inpulsam sidere Tethyn
- 480
- reppulit Haemonium defenso litore carmen.
- Terra quoque immoti concussit ponderis axes
- et medium uergens titubauit nisus in orbem.
- Tantae molis onus percussum uoce recessit
- perspectumque dedit circumlabentis Olympi.
- Omne potens animal leti genitumque nocere
- et pauet Haemonias et mortibus instruit artes.
- Has auidae tigres et nobilis ira leonum
- ore fouent blando; gelidos his explicat orbes
- inque pruinoso coluber distenditur aruo
- 490
- Viperei coeunt abrupto corpore nodi
- humanoque cadit serpens adflata ueneno.
- Quis labor hic superis cantus herbasque sequendi
- spernendique timor? cuius commercia pacti
- obstrictos habuere deos? parere necesse est
- an iuuat? ignota tantum pietate merentur
- an tacitis valuere minis? hoc iuris in omnis
- est illis superos, an habent haec carmina certum
- imperiosa deum qui mundum cogere, quidquid
- cogitur ipse, potest? Illis et sidera primum
- 500
- praecipiti deducta polo, Phoebeque serena
- non aliter diris uerborum obsessa uenenis
- palluit et nigris terrenisque ignibus arsit,
- quam si fraterna prohiberet imagine tellus
- insereretque suas flammis caelestibus umbras,
- et patitur tantos cantu depressa labores
- donec suppositas propior despumet in herbas;
- Hos scelerum ritus, haec dirae carmina gentis
- effera damnarat nimiae pietatis Erictho
- inque nouos ritus pollutam duxerat artem.
- 510
- Illi namque nefas urbis summittere tecto
- aut laribus ferale caput desertaque busta
- incolit et tumulos expulsis obtinet umbris
- grata deis Erebi. Coetus audire silentum,
- nosse domos Stygias arcanaque Ditis operti
- non superi, non uita uetat. Tenet ora profanae
- foeda situ macies, caeloque ignota sereno
- terribilis Stygio facies pallore grauatur
- inpexis onerata comis; si nimbus et atrae
- sidera subducunt nubes, tunc Thessala nudis
- 520
- egreditur bustis nocturnaque fulmina captat.
- Semina fecundae segetis calcata perussit
- et non letiferas spirando perdidit auras.
- Nec superos orat nec cantu supplice numen
- auxiliare nocat nec fibras illa litantis
- nouit; funereas aris inponere flammas
- gaudet et accenso rapuit quae tura sepulchro.
- Omne nefas superi prima iam uoce precantis
- concedunt carmenque timent audire secundum.
- Viuentes animas et adhuc sua membra regentes
- 530
- infodit busto, fatis debentibus annos
- mors inuita subit, peruersa funera pompa
- rettulit a tumulis, fugere cadauera lectum.
- Fumantis iuuenum cineres ardentiaque ossa
- e mediis rapit illa rogis ipsamque, parentes
- quam tenuere, facem nigroque uolantia fumo
- feralis fragmenta tori, uestesque fluentes
- colligit in cineres et olentis membra fauillas.
- Ast ubi seruantur saxis, quibus intimus umor
- ducitur, et tracta durescunt tabe medullae
- 540
- corpora, tunc omnis auide desaeuit in artus
- inmergitque manus oculis gaudetque gelatos
- effodisse orbes et siccae pallida rodit
- excrementa manus. Laqueum nodosque nocentis
- ore suo rumpit, pendentia corpora carpsit
- abrasitque cruces percussaque uiscera nimbis
- uulsit et incoctas admisso sole medullas.
- Insertum manibus chalybem nigramque per artus
- stillantis tabi saniem uirusque coactum
- sustulit et neruo morsus retinente pependit.
- 550
- Et quodcumque iacet nuda tellure cadauer,
- ante feras uolucresque sedet nec carpere membra
- uult ferro manibusque suis morsusque luporum
- exspectat siccis raptura e faucibus artus.
- Nec cessant a caede manus, si sanguine uiuo
- est opus, erumpat iugulo qui primus aperto,
- [nec refugit caedes, uiuum si sacra cruorem]
- extaque funereae poscunt trepidantia mensae;
- uulnere sic uentris, non qua natura uocabat,
- extrahitur partus calidis ponendus in aris;
- 560
- et quotiens saeuis opus est ac fortibus umbris,
- ipsa facit manes: hominum mors omnis in usu est.
- Illa genae florem primaeuo corpore uulsit,
- illa comam laeua morienti abscidit ephebo.
- Saepe etiam caris cognato in funere dira
- Thessalis incubuit membris atque oscula figens
- truncauitque caput conpressaque dentibus ora
- laxauit siccoque haerentem gutture linguam
- praemordens gelidis infundit murmura labris
- arcanumque nefas Stygias mandauit ad umbras.
- 570
- Hanc ut fama loci Pompeio prodidit, alta
- nocte poli, Titan medium quo tempore ducit
- sub nostra tellure diem, deserta per arua
- carpit iter. Fidi scelerum suetique ministri
- effractos circum tumulos ac busta uagati
- conspexere procul praerupta in caute sedentem,
- qua iuga deuexus Pharsalica porrigit Haemus.
- Illa magis magicisque deis incognita uerba
- temptabat carmenque nouos fingebat in usus.
- Namque timens ne Mars alium uagus iret in orbem
- 580
- Emathis et tellus tam multa caede careret,
- pollutos cantu dirisque uenefica sucis
- conspersos uetuit transmittere bella Philippos,
- tot mortes habitura suas usuraque mundi
- sanguine; caesorum truncare cadauera regum
- sperat et Hesperiae cineres auertere gentis
- ossaque nobilium tantosque adquirere manes.
- Hic ardor solusque labor, quid corpore Magni
- proiecto rapiat, quos Caesaris inuolet artus
- Quam prior adfatur Pompei ignaua propago
- 590
- "O decus Haemonidum, populis quae pandere
- fata quaeque suo uentura potes deuertere cursu,
- te precor, ut certum liceat mihi noscere finem,
- quem belli fortuna paret. Non ultima turbae
- pars ego Romanae, Magni clarissima proles,
- uel dominus rerum nel tanti funeris heres.
- Mens dubiis percussa pauet rursusque parata est
- certos ferre metus; hoc casibus eripe iuris,
- ne subiti caecique ruant. Vel numina torque
- uel tu parce deis et manibus exprime uerum.
- 600
- Elysias resera sedes ipsamque uocatam,
- quos petat e nobis, Mortem mihi coge fateri.
- Non humilis labor est; dignum quod quaerere cures
- uel tibi quo tanti praeponderet alea fati."
- Impia laetatur uulgatae nomme famae
- Thessalis et contra: "Si fata minora moueres,
- pronum erat, o iuuenis, quos uelles" inquit "in actus
- inuitos praebere deos. Conceditur arti,
- unam cum radiis presserunt sidera mortem,
- inseruisse moras, et quamuis fecerit omnis
- 610
- stella senem, medios herbis praerumpimus annos.
- At simul a prima descendit origine mundi
- causarum series atque omnia fata laborant
- si quicquam mutare uelis, unoque sub ictu
- stat genus humanum, tunc (Thessala turba fatemur)
- plus Fortuna potest. Sed si praenoscere casus
- contentus, facilesque aditus multique patebunt
- ad uerum: tellus nobis aetherque chaosque
- aequoraque et campi Rhodopeaque saxa loquentur.
- Sed pronum, cum tanta nouae sit copia mortis,
- 620
- Emathiis unum campis adtollere corpus,
- ut modo defuncti tepidique cadaueris ora
- plena uoce sonent nec membris sole perustis
- auribus incertum feralis strideat umbra."
- Dixerat et noctis geminatis arte tenebris
- maestum tecta caput squalenti nube pererrat
- corpora caesorum tumulis proiecta negatis.
- Continuo fugere lupi, fugere reuulsis
- unguibus inpastae uolucres, dum Thessala uatem
- eligit et gelidas leto scrutata medullas
- 630
- pulmonis rigidi stantis sine uulnere flbras
- inuenit et uocem defuncto in corpore quaerit.
- Fata peremptorum pendent iam multa uirorum,
- quem superis reuocasse uelit. Si tollere totas
- temptasset campis acies et reddere bello,
- cessissent leges Erebi, monstroque potenti
- extractus Stygio populus pugnasset Auerno.
- Electum tandem traiecto gutture corpus
- ducit, et inserto laqueis feralibus unco
- per scopulos miserum trahitur, per saxa cadauer
- 640
- uicturum montisque caui, quem tristis Erictho
- damnarat sacris, alta sub rupe locatur.
- Haud procul a Ditis caecis depressa cauernis
- in praeceps subsedit humus, quam pallida pronis
- urget silua comis et nullo uertice caelum
- suspiciens Phoebo non peruia taxus opacat.
- Marcentes intus tenebrae pallensque sub antris
- longa nocte situs numquam nisi carmine factum
- lumen habet. Non Taenariis sic faucibus aer
- sedit iners, maestum mundi confine latentis
- 650
- ac nostri, quo non metuant admittere manes
- Tartarei reges. Nam quamuis Thessala uates
- uim faciat fatis, dubium est, quod traxerit illuc,
- aspiciat Stygias, an quod descenderit, umbras.
- Discolor et uario furialis cultus amictu
- induitur, uultusque aperitur crine remoto
- et coma uipereis substringitur horrida sertis.
- Vt pauidos iuuenis comites ipsumque trementem
- conspicit exanimi defixum lumina uultu:
- "Ponite" ait "trepida conceptos mente timores.
- 660
- Iam noua, iam uera reddetur uita figura,
- ut quamuis pauidi possint audire loquentem.
- Si uero Stygiosque Iacus ripamque sonantem
- ignibus ostendam, si me praesente uideri
- Eumenides possint uillosaque colla colubris
- Cerberus excutiens et uincti terga gigantes?
- quis timor, ignaui, metuentis cernere manes?"
- Pectora tunc primum feruenti sanguine supplet
- uulneribus laxata nouis taboque medullas
- abluit et uirus large lunare ministrat.
- 670
- Huc quicquid fetu genuit natura sinistro
- miscetur. Non spuma canum, quibus unda timorist,
- uiscera non lyncis, non durae nodus hyaenae
- defuit et cerui pastae serpente medullae,
- non puppim retinens euro tendente rudentis
- in mediis echenais aquis oculique draconum
- quaeque sonant feta tepefacta sub alite saxa;
- non Arabum uolucer serpens innataque rubris
- aequoribus custos pretiosae uipera conchae
- aut uiuentis adhuc Libyei membrana cerastae
- 680
- aut cinis Eoa positi phoenicis in ara.
- Quo postquam uiles et habentis nomina pestis
- contulit, infando saturatas carmine frondis
- et, quibus os dirum nascentibus inspuit, herbas
- addidit et quicquid mundo dedit ipsa ueneni.
- Tum uox Lethaeos cunctis pollentior herbis
- excantare deos confundit murmura primum
- dissona et humanae multum discordia linguae.
- Latratus habet illa canum gemitusque luporum,
- quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur,
- 690
- quod strident ululantque ferae, quod sibilat anguis;
- exprimit et planctus inlisae cautibus undae
- siluarumque sonum fractaeque tonitrua nubis.
- Tot rerum uox una fuit. Mox cetera cantu
- explicat Haemonio penetratque in Tartara lingua:
- "Eumenides Stygiumque nefas Poenaeque nocentum
- et Chaos innumeros auidum confundere mundos
- et rector terrae, quem longa in saecula torquet
- mors dilata deum, Styx, et, quos nulla meretur
- Thessalis, Elysios, caelum matremque perosa
- 700
- Persephone nostraeque Hecates pars ultima, per quam
- manibus et mihi sunt tacitae commercia linguae,
- ianitor et sedis laxae, qui uiscera saeuo
- spargis nostra cani repetitaque fila sorores
- tracturae tuque o flagrantis portitor undae,
- iam lassate senex ad me redeuntibus umbris,
- exaudite preces; si uos satis ore nefando
- pollutoque uoco, si numquam haec carmina fibris
- humanis ieiuna cano, si pectora plena
- saepe dedi, laui calido prosecta cerebro,
- 710
- si quisquis uestris caput extaque lancibus infans
- inposuit uicturus erat, parete precanti.
- Non in Tartareo latitantem poscimus antro
- adsuetamque diu tenebris, modo luce fugata
- descendentem animam; primo pallentis hiatu
- haeret adhuc Orci, licet has exaudiat herbas
- ad manes uentura semel. Ducis omina nato
- Pompeiana canat nostri modo militis umbra,
- si bene de uobis ciuilia bella merentur."
- Haec ubi fata caput spumantiaque ora leuauit,
- 720
- adspicit adstantem proiecti corporis umbram
- exanimes artus inuisaque claustra timentem
- carceris antiqui. Pauet ire in pectus apertum
- uisceraque et ruptas letali uulnere fibras.
- A miser extremum cui mortis munus inique
- eripitur, non posse mori. Miratur Erictho
- has fatis licuisse moras, irataque Morti
- uerberat inmotum uiuo serpente cadauer
- perque cauas terrae, quas egit carmine, rimas
- manibus inlatrat regnique silentia rumpit:
- 730
- Tisiphone uocisque meae secura Megaera,
- non agitis saeuis Erebi per inane flagellis
- infelicem animam? Iam uos ego nomine uero
- eliciam Stygiasque canes in luce superna
- destituam; per busta sequar, per funera custos;
- expellam tumulis, abigam uos omnibus urnis.
- Teque deis, ad quos alio procedere uultu
- ficta soles, Hecate, pallenti tabida forma,
- ostendam faciemque Erebi mutare uetabo.
- Eloquar, immenso terrae sub pondere quae te
- 740
- contineant, Hennaea, dapes, quo foedere maestum
- regem noctis ames, quae te contagia passam
- noluerit reuocare Ceres. Tibi, pessime mundi
- arbiter, inmittam ruptis Titana cauernis,
- et subito feriere die. Paretis, an ille
- conpellandus erit, qno numquam terra uocato
- non concussa tremit, qui Gorgona cernit apertam
- uerberibusque suis trepidam castigat Erinyn,
- indespecta tenet uobis qui Tartara, cuius
- uos estis superi, Stygias qui peierat undas?"
- 750
- Protinus astrictus caluit cruor atraque fouit
- uulnera et in uenas extremaque membra cucurrit.
- Percussae gelido trepidant sub pectore fibrae,
- et noua desuetis subrepens uita medullis
- miscetur morti. Tunc omnis palpitat artus,
- tenduntur nerui; nec se tellure cadauer
- paulatim per membra leuat terraque repulsum est
- erectumque semel. Distento lumina rictu
- nudantur. Nondum facies uiuentis in illo,
- iam morientis erat; remanet pallorque rigorque,
- 760
- et stupet inlatus mundo. Sed murmure nullo
- ora adstricta sonant:uox illi linguaque tantum
- responsura datur. "Dic" inquit Thessala "magna,
- quod, iubeo, mercede mihi; nam uera locutum
- immunem toto mundi praestabimus aeuo
- artibus Haemoniis; tali tua membra sepulchro,
- talibus exuram Stygio cum carmine siluis,
- ut nullos cantata magos exaudiat umbra.
- Sit tanti uixisse iterum, nec uerba nec herbae
- audebunt longae somnum tibi soluere Lethes
- 770
- a me morte data. Tripodas uatesque deorum
- sors obscura decet: certus discedat, ab umbris
- quisquis uera petit duraeque oracula Mortis
- fortis adit. Ne parce, precor da nomina rebus,
- da loca, da uocem, qua mecum fata loquantur."
- Addidit et carmen quo quicquid consulit umbram
- scire dedit. Maestum fletu manante cadauer:
- "Tristia non equidem Parcarum stamina" dixit
- "aspexi tactae reuocatus ab aggere ripae;
- quod tamen e cunctis mihi noscere contigit umbris:
- 780
- effera Romanos agitat discordia manes
- impiaque infernam ruperunt arma quietem.
- Elysias alii sedes ac Tartara maesta
- diuersi liquere duces; quid fata pararent
- hi fecere palam. Tristis felicibus umbris
- uultus erat ; uidi Decios, natumque patremque
- lustrales bellis animas, flentemque Camillum
- et Curios, Sullam, de te, Fortuna, querentem;
- deplorat Libyeis perituram Scipio terris
- infaustam subolem; maior Carthaginis hostis
- 790
- non seruituri maeret Cato fata nepotis;
- solum te, consul depulsis prime tyrannis,
- Brute, pias inter gaudentem uidimus umbras.
- Abruptis Catitina minax fractisque catenis
- exultat Mariique truces nudique Cethegi;
- uidi ego laetantis, popularia nomina, Drusos
- legibus inmodicos ausosque ingentia Gracchos;
- aeternis chalibis nodis et carcere Ditis
- constrictae plausere manus, camposque piorum
- poscit turba nocens. Regni possessor inertis
- 800
- pallentis aperit sedes abruptaque saxa
- asperat et durum uinclis adamanta paratque
- poenam uictori. Refer haec solacia tecum,
- o iuuenis, placido manes patremque domumque
- exspectare sinu regnique in parte serena
- Pompeis seruare locum. Nec gloria paruae
- sollicitet uitae: ueniet quae misceat omnis
- hora duces. Properate mori magnoque superbi
- quamuis e paruis animo descendite bustis
- et Romanorum manes calcate deorum.
- 810
- Quem tumulum Nili, quem Thybridis adluat unda,
- quaeritur; et ducibus tantum de funere pugna.
- Tu fatum ne quaere tuum: cognoscere Parcae
- me reticente dabunt; tibi certior omnia uates
- ipse canet Siculis genitor Pompeius in aruis,
- ille quoque, incertus quo te uocet, unde repellat,
- quas iubeat uitare plagas, quae sidera mundi,
- Europam, miseri, Libyamque Asiamque timete:
- distribuit tumulos uestris Fortuna triumphis.
- O miseranda domus, toto nil orbe uidebis
- 820
- tutius Emathia." Sic postquam fata peregit,
- stat uultu maestus tacito mortemque reposcit.
- Carminibus magicis opus est herbisque, cadauer
- ut cadat, et nequeunt animam sibi reddere fata
- consumpto iam iure semel. Tunc robore multo
- extruit illa rogum; uenit defunctus ad ignes.
- Accensa iuuenem positum strue liquit Erichto,
- tandem passa mori, Sextoque ad castra parentis
- it comes, et caelo lucis ducente colorem,
- dum ferrent tutos intra tentoria gressus
- 830
- iussa tenere diem, densas nox praestitit umbras.